- METATORES Castrorum
- METATORES Castrorumapud Romanos dicti sunt, qui exercitum praecedentes locum castris eligebant: His suberant Mensores, qui in castris ad podismum dimetiebantur loca, in quibus tentoria, milites figerent, vel qui hospitia in civitatibus designabant. Magnae autem id artis opus: Unde Alb. Tibullus ad Messallam l. 4. Epigr. 1. v. 82.Nam te non alius belli tenet aptius artes.Qua deceat tutam castris praeducere fossam.Qualiter adversos hosti defigere cervos.Quemque locum ducto melius sit claudere vallo,Fontibus ut dulces erumpat terra liquores,Ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti.Et Claudian. de 4. Honorii Consulatu, v. 323.—— —— Ponenda salubriCastra locô, praehenda vigil custodia vallo;Disce ubi densari cuneos, ubi cornua flectiAequius, aut iterum tendi, quae commoda vallis,Quae via difficilis.Artem hanc Gromaticam vocat Pet. Pithoeus Subseciv. l. 2. c. 14. sed Gromatica in genere legitimam limitum directionem, quae ex principiis Geometricis fit, denotat, dicta a voce groma, quae ex Graeco γνώμων orta est. Unde Gromatici Ciceroni Agrar. 1. Finitores dicuntur itidem socii Arvales. Graecis etiam οὶπερὶ ὅρων διαγινώσκοντες δικαςταὶ. Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. p. 443 Quâ occasione de Metatoribus in genere quaedam simul interse. rere visum. Uti autem groma interdum in medio spatii, cuius erat mensura capiunda et ad lineam dirigenda, locabatur, tumque in tetrantem poni dicebatur: sic eâdem machinâ, in Castrorum metatione delineanda, utebantur, et locus gromae vocabatur, prope Praetorium, in ipso metationis centro, quia ibi groma seu gruma ponebatur ad dictandas metas; Quae in tetrantem ibidem tum poni solebat, ut ad medium quatuor viae vonvenirent, et quatuor responderent portae. Nempe, quemadmodum Forum in coloniis, in medio oppido positum erat, ad quod e quatuor portis viae erant aequales; nam e Foro quatuor Coloniae portae conspiciebantur; ita et in Castris, gromâ in tetrantem positâ, ad gromae locum e quatuor portis congruebant ac conveniebant homines. Atque hic locus in Castris medius Forum erat castrorum, ad introitum Praetorii, ubiturba congruebat; ubi legationes et nuntii audiebantur, omniaque administrabantur. Sic positâ itaque gromâ, portae castrorum in consepctu rigoris stellam effi ciebant. Hyginus in Gromatico. Sive in dictatione metarum posito ferramento groma superponatur, ut portae castroramin conspectu rigoris stellam efficiant. Nempe groma fixo in terra ferramento superponebatur et super ipsum ferramentum quam cumque in partem movebatur percussa, ad dictandum rigorem et lineas dirigendas: Pertica autem fuit, normas habens et perpendicula pendentia; seu etiam fila sive funiculos ac pondera, quod perinde; et proin eadem forte cum Graecorum Chorobate. Hinc de groma, qua agrorum castrorumque metatores utebantur, Auctor Dirarum,Pertica, quae nostros metata est impia agellos.Et Propert. l. 4. Eleg. 1.Abstulerat patrias pertica tristis opes.Vide infra in Pertica. Quum igitur tota limitandorum ac metandorum agrorum, qui assignabantur, nec non constituendorum limitum ac dirigendae mensuraeratio, per ferramentum et gromam explicaretur, ut ad verum Solis ortum, i. e. aequinoctialem lineam recte capere possent, Meridiem prius excutiebant, qui semper idem est: quô deprehensô ortum et occasum Solis de facili poftea tenebants et in Coloniis deducendis agrisque publice viritim dividundis, lineam ducebant ab hoc ortu usque ad occasum, qui limes ita agrum secans Documanus vocabatur. Dein aliam lineam per mediam illam decussatim ac normaliter in rectum eiciebant, quae a Septentrione ad Austrum desc enderet: qui limes Kardo dicebatur. Horum priorum, Decumanus nempe, cum longior tum latior fuit, quam Kardo; et quidem multi, teste Hyginô, agri longitudinem sequuti, qua longior erat, Decumanum faciebant latitudo eidem, ex Augustilege, pedum fuit quadraginta, Cardini viginti. Ambobus autem quasi viis amplissimis ac regiis in decussem sese invicem secantibus, tota territorii assignati ac divisi limitatio dirimebatur et quatuor regiones universae perticae (quô nomine totum Coloniae territorium veniebat) fiebant etc. Uti vero, qui spatium condendae urbi designans murorum ambitum circumscribebat, vias omnes ad lineam dirigebat, situmque aedificiorum publicorum delineabat, is proprie l=urbem metari dicebatur; sic omnino, qui castra metabantur, primo omnium solebant μετρῆσαι καὶ διελεῖν κατ᾿ ἀγις̔ὰς, degrumare vias, uti Lucilius vocat in hisce.—— ——— viasqueDegrumabis, utin castris mensor facit olimUnde verbum metari, quod per se ac simpliciter nil allud significat, quam metas ponere et constituere, in eligendi notionem transiit, eâ de causâ, quod assignatione cultus tantum ager et pinguis atque adeo electilis dabatur. Sic enim Veteres Grammatici τὸ metari explicant, apud Virg. l. 2. Georg. v. 274.—— seu pinguis agros metabere campi, etc.Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 669. et seqq. ubi totam Veterum metandi urbes, agros, castra rationem fuse exponit, et accurate persequitur. De Castra metatione porro Hyginus prolixe egit, vide quoque Lipsium de Mil. Rom. Thom. Dempster. Peralipom, in Rosin. l. 10. c. 12. etc. supra item, voce Mensores, ac infra Submonitor. Addo saltem, apud Graecos recentiores Metatorem Μιτάτορα dici: quibus et Μιτάτον, hospitium quod militibus praebetur a provincialibus, Μιτατώριον quoque seu Μετατώριον, idem quod Α᾿σπαςτικὸν seu Διακονικὸν, Latin. Salutatorium, locum notat extra Basilicam, in quo peregrinos ab Episcopo excipi mos, vide Cl. Suicerum Thesauro Eccl. in his vocibus, cui adde B. Brissonium de verbor. signific. l. 11. in Metatores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.